Liber Deuteronomii*

Caput 33: Versus 2

Dominus de Sinai venit.Sinai interpretaturamphora meavelmensura meavelmandatum.Seirpilosusvelhispidus.Pharanferocitas eorumvelfrugifer.Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore poenae subditos ligat. Unde:Unum quidem in monte Sina in servitutem generans,etc.Gal. 4.Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde:Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetisLuc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judaeis malitiae et perfidiae spineto asperrimis, novae lucis ortu tanquam verus sol justitiae fideles illuminavit. Unde:Nobis orietur sol justitiaeMal. 4.. Et alibi:Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de IsraelNum. 24..Dominus,etc. Sina interpretaturtentatio.Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit.Et de Seir,etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judaeorum, qui gulae desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit.De Seir ortus est nobis,etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua praecepta acceperunt. Seir, id esthispidusvelpilosus,gentilitatem significat, quae peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judaeis praedicabit, quia reliquiae salvae fient.Apparuit de monte Pharan,etc. Quifrugiferinterpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi praedicabatur Judaeis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhaeserunt; de quibus additur:Et cum eo sanctorum millia.In dextera ejus ignea lex.Tabulae scilicet, in quibus lex, quae purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens:Ignem veni mittere in terram,etc.Luc. 12.In dextera ejus ignea lex.Dextera, Evangelium, per quod beatitudo aeterna promittitur; quae dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quae dicitur laeva. Unde:Dextera illius amplexabitur me.In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit:Plenitudo legis dilectioRom. 13.. Et alibi:Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicemJoan. 13.. Haec igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit:Dilexit populos.
(* Traductions européennes)